Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/250

E Wikisource
Haec pagina emendata est
506
pars posterior - caput xxvii


Minos, primus inventor legum, crudelitatis notatus — Spartanae leges durissimae — Draconis, sanguine scriptae — Regiae romanae severae — Duodecim Tabulae crudeles et inhumanae.

[8] Quare Minos, primus qui inter gentes fertur legum inventor, a quo historiam legum Tacitus[1] exorditur, apud Plutarchum in Theseo, quamvis commendatus Hesiodo tanquam Iovis amicus et necessarius[2], tamen apud tragicos poetas ob crudelitatem pessime audiit. Unde spartanae leges nimis durae Platoni et Aristoteli visae; leges Draconis, qui statum optimatium reposuit, «sanguine scriptae» dicebantur; vel patricii iuvenes, atque adeo ipsius Bruti filii, qui libertatem romanam fundavit, apud Livium[3] legum regiarum rigorem praenimium queruntur, ita ut tyrannum quam suos parentes optimatium reges malint; et poenae legis XII Tabularum, vel iam constabilita libertate sancitae, ut crudeles et inhumanae a Favorino, apud Gellium[4], incusantur.

Aut fide aut iuris necessitate constant imperia.

[9] Namque patres, ut in posterum omnem vim privatam adimerent et fidei ac iuris necessitatem civibus facerent formidandam, quibus duabus rebus severum constat imperium, aeris alieni fidem, iudiciorum sanctitatem, testimoniorum religionem poenis severissimis intenderunt. Dat id coniicere lex XII Tabularum, quae obaeratos dissecari, iudices pecunia corruptos ultimo supplicio affici, de saxo deiici falsos sancit.

In rebuspublicis optimatium iurisprudentia spartana.

[10] Cumque ex ingeniorum ruditate scrupulosissimi essent verborum, ut supra diximus[5], hinc natura rerum ipsa factum ut iudices conceptas iuris formulas strictissime seque-

  1. Annales, III, 26 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 124 [Ed.].
  3. II, 3 [Ed.].
  4. Noctes Atticae, XX, 1 [Ed.].
  5. Hoc libro, part. II, cap. 20, § 89 [Ed.).