QUIBUS ROMULUS SUPER MAIORUM GENTIUM
MORIBUS CIVITATEM ROMANAM FUNDAVIT:
CONNUBIUM, PATRIA POTESTAS, NEXUS
[1] Romulus his tribus maiorum gentium iuribus civitatem romanam fundavit: connubii, patriae potestatis et nexi. Queis tribus iuribus in statu exlegi stetere theocratiae, familiae, clientelae, et ex quibus postea, in commune coniunctis, regna heroica primitus orta sunt.
[2J Romulus auspiciis urbem Romani fundavit[2], ut Muri Appius dicebat. Quare is quoque ius connubii plebi incommunicatum constituit, quod plebs auspicia non haberet, ut eius inter patres et plebem certaminis historia satis liquido monstrat.
[3] Et quidem ipsi doctissimi commeatores attici iuris Romani id ius connubii patrum, plebi incommunicatum, ultro fatentur se in Latium de Graecia non adportare: quamobrem Gothofredus id caput XI tabulae inscribit.
[4] Patriam potestatem, quam «propriam civium romanorum» dicit Iustinianus[3], a maiorum gentium iure natam supra demonstravimus. Unde quod Ulpianus[4] scribit: «ius patriae potestatis moribus receptum», audacter «gentium», et qui-