primum choreae, cantus, hymenaei, nuptiae: epocha oeconomicae potestatis. Deinde concio, leges, iudicia, muictae: epocha potestatis civilis. Posterior urbs armis obsessa, et utrinque abactae praedae, oves bovesque: epocha bellorum. Hinc distinctius civitatum expressae origines. Primum terrae quae arantur et aratores messoresque: prima artium agricultura.
Deinde primi reges, qui messoribus prandia apponi sceptro iubent: epocha clientelarum. Tum vineae consitae; posthaec armenta, pastores, tuguria: hactenus vita rustica et pecuaria, agricultura posterior. Demum choreae: nempe seculum voluptatis.
Circa quam pomoerium a Romulo positum Tacitus, Anfiales, lib. XII, cap. 24[1], numero iuxta nostra principia describit his verbis: «Igitur a Foro boario, ubi aereum tauri simulacruin aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus[2] (nempe totus ageraratus), ut magnani Herculis aram amplecteretur»: nempe qui totus aratus ager ara Herculis erat.
Et aliis satis multis romanae historiae locis ex Livio potissimum in his duobus libris passim ad id expensis.
Quibus [auspiciis] in his libris et Notis demonstravimus omnem heroum dignitatem contineri, et ex iisdem omne ius romanum antiquum fuisse heroicum.