legibus fundarunt[1], ignoravit. et ideo ignoravit, quia iamdiu
Athenis leges praesenti eius lingua loquebantur, nam quotannis
emendabantur a nomothetis.
arguta magis quara vera.
[26] Iulius Caesar Scaliger, philosophus satis acutus, in latinae linguae caussas philosophicis rationibus inquirere studuit, quem postea Sanctius Scioppiusque secuti sunt, sed ex philosophia aristotelaea depromptis, quae longa seculorum serie post linguas primum conditas orta est; nec philosophia generis humani aestimatur, cum ne graecis quidem philosophorum sectis aliis probata sit.
[27] Hinc nos, si non felici, certe pio ausu, de principiis humanitatis, cuius studium philologia est, ex necessariis argumentis a corrupti hominis natura desumptis disserere hoc libro decrevimus, et ita philologiam ad scientiae normam exigere.