Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/211

E Wikisource
Haec pagina emendata est
201
caput clxxxiii


id ex genere universo de omni iure civili antiquo dicere quis potest, et quam acute tam vere conficere priscam romanorum iurisprudentiam poema quoddam fuisse, quod primum iuris naturalis gentium, deinde iuris naturalis philosophorum[1], perpetuam fabulam sub innumeris et variis personis egit, cum romani iuris decore, sive ipsarum legum gravitate et constantia.

CAPUT CLXXXIII
DE SAPIENTIA HEROICA
Orphei et Amphionis mythologia.

[1] Sed diximus quod ob has antiqui iuris fabulas Orpheum et Amphionem et heroes et poetas et rerumpublicarum fundatores ipsi poetae tradiderint[2], quod lyra Orpheus feras cicurasset sibique obsequentes fecisset, lyra Amphion ex lapidibus ad sonum ultro coeuntibus Thebarum muros aedificasset. Omnes autem mythologi conveniunt hisce fabulis primos rerumpublicarum fundatores significari; sed in hoc falsi, quod eos duos heroes putarint, cum ii sint omnium optimorum, et plurium quidem aetatum, heroici characteres[3].

Historia numeri.

[2] Sed quid de lyra? Heic solita mythologorum infelicitas cernitur. Dicunt enim Orpheum, exempli grada, cantu et hymnis, quos ei appingunt, deorum naturam exleges homines docuisse eorumque religionem ipsis insinuasse, qua mansuefacti, legibus se submiserunt: unde constanter conficiunt primos poetas fuisse theologos. De cantu quidem id ipsis est concedendum: quod oradonem numeris constrictam priorem fuisse soluta doceat primus omnium scriptorum Homerus et, Homero prior, Hesiodus et, Hesiodo prior, hymnorum scriptor, Orpheus vulgo putatus.

  1. Cap. CXXXVI.
  2. Cap. CXXIV.
  3. Cap. CLXVIII.