effulget; qui, Iuliani octavus et primus Roccae Aspidis dominus,
a quo tu octavus princeps numeraris, quindecim perpetua serie
maiores amplis ditionibus florentes pollentesque tibi coniungit.
Sed et opum splendor et publicorum operum munificentia, in
piam caussam maxime, rerum humanarum felicia temporum
protestantur. Illa vero gloriae argumenta sunt magis propria,
quae hanc ipsam temporum peperere felicitatem, praeclari sapienza et virtute viri, qui, in maximis nostrorum regum et
summorum pontificum temporibus, duo summa Italiae decora,
neapolitanum regnum et summum pontificatum, defensarunt.
Et — ut praeteream ex tua gente Gratimulam, quae apostolicae
Sedi Bonifacium nonum, non tam quod felicissima peperit,
quam quod sapientissima mater eduxit, et Stephanum, decimoprimo seculo tarentinorum, et Petrum, Bonifacii pontificis
maximi amitinum, Rheginorum archiepiscopum — Marinus, divi
Thomae Aquinatis auditor, archiepiscopus capuanus, qui decem pontificibus maximis in gravissimi Ecclesiae rebus perpetuam navavit operam, suamque ecclesiam adversus Fridericum imperatorem quam fortissime defendit; — Mathaeus vero,
archiepiscopus neapolitanus, apud Carolum et Robertum Andecavenses reges summis honoribus et ad Clementem quintum
aliosque principes summos legationibus bene gestis, Regnum
Neapolis ornavit auxitque; — Marcus Antonius, Ferdinando a
cubiculo, Friderico a consiliis, Ferdinando Catiiolico Tarentum,
acriter ac diu obsessum ab Gallis, propugnavi, quo merito
Roccae Aspidis beneficio donatus est; — Iohannes Baptista,
Carolum quintum caesarem in bellis africano, gallico, belgico
perstrenue obsecutus, Roccae comes creari meritus est; —
Thomas, Roccae princeps, Italiae quiete studens, in controversia, quae Paullum quintum inter et venetam rempublicam
exarsit, diligentia, consilio, auctoritate, dignitatem romano
pontifici, cum veneti Senatus grada, conservavit. Sed meritis
in rempublicam praetergreditur ceteros Franciscus, tertius
Roccae princeps, qui in masanelliano tumultu, qui regnimi
Neapolis universum concusserat, Italiani exterruerat Europamque ferme omnem ad se converterat, obsequio in regem,
Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/10
Appearance
Haec pagina emendata est
594
iohanni baptistae philomarino dedicatio