Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est
595
iohanni baptistae philomarino dedicatio

pietate in patriam spectatissimus, difficili agens temperamento, ut ipsius nec virtus esset principi formidolosa, nec obsequium plebi suspectum, is in primis plebem ad sui regis fidem revocavit: quo in hispaniensem rempublicam benefício a Philippo IV rege aurei Velleris torque insignitus est. Ascanii autem Philomarini, Sacrae Romanae Ecclesiae cardinalis amplissimi, neapolitanorum archiepiscopi, gentilis tui, tum in Sedem apostolicam et neapolitanam ecclesiam, tum erga hispanos reges populumque neapolitanum, tot, tanta ac tam praeclara sunt merita, ut eum nominasse sat sit ad aeternum tuae gentis decus. Hinc tuae nobilissimae domus maiores non modo omnibus neapolitanarum, sed externarum quoque rerum scriptoribus sane multis, ut Platinae, Ciacconio, Bzovio, Ughellio, Nostradamo, Zuritae, Guatio, Gualdo, Syro aliisque, scribendi argumenta publice praebuere: quae verae gloriae fidelis nota semper habita est et habebitur. His avitis tuas pertexerem quoque laudes, nisi tu, ut illas lubens audis, quia putas alienas, ita non teleras tuas, quas, tua in summa fortuna, summa animi moderatio pulcherrimas et amabilissimam facit. Tot igitur tantisque nominibus hic liber iure tibi inscriptus, ut te dignus quoque habeatur, tua dignatio praestare potest. Excipe eum igitur, qua benignitate soles, auctorem; et is praeclarum fuerit posteris monumentum summae observantiae, qua te prosequor.

Excellentiae Tuae

obsequentissimus ac devinctissimus famulus

Iohannes Baptista Vicus.