pulchrosque fuisse. Deinde, ob situs similitudinem, Aethiopiam, quam nunc sentimus, dictam mansisse. Et ita fit verisimile Perseum, graecum certe heroem, in Aethiopia praeclara quae narrantur edidisse facinora. An Peloponnesus ab hac ultima antiquitate etiamnum appellata «Morea»?[1].
[36] Eadem ratione Graecia prima Europa, quam Iupiter, in taurum conversus, ex Asia per mare rapuit, et Ionia graecis prima Asia fuerit oportet: sed, in omnem orientem plagam «Asiae» vocabulo postea propagato, Ionia dieta «Asia minor» mansit, et nomen «Asiae maioris» exolevit. Ad illud, e converso, instar, quo prima Hesperia fuit occidua Graeciae pars, deinde, in ampliorem occidentem plagam, nempe Italiani, eo prolato vocabulo, Italia dieta «Hesperia magna» est, et «parvae Hesperiae» vox exolevit.
[37] Ex hoc genere verisimile fit Bacchum, graecum certe heroem, ad indos penetrasse et inde rediisse victorem, nempe in ultimam Graeciae partem orientalem versus meridiem: qua similitudine postea India, cognita, est appellata.
[38] Sic colchorum, non illa penitissima Maris Euxini regio, quam dominatus postea Mithridates, sed aliquam graecis proximam eius maris oram, a qua fortasse «Ponti» nomen accepit, atque in eam argonautae suam expeditionem fecisse. In quibus ipse Orpheus numeratur, nempe graeci de ferino victu recens
- ↑ Invece, pel gran numero dei gelsi mori che vi fiorivano al tempo della quarta crociata, allorché lo si prese a chiamare Morea [Ed.].