Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/103

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
687
de homero eiusque utroque poemate


ad humanitatem redacti, et Hercules, nenipe heroes qui primi civitates fundarunt. Certe Aeeta, Medeae pater, ex Chalcide, Euboeae urbe, in hac ipsa fabula memoratur[1].

IX
Primae graecis Thebae.

[39] Sic, ex similitudine item aliqua Thebarum in Boeotia, a graecis aegyptias dictas esse necesse est, quae alio nomine ab aegyptiis appellarentur: cum etiamnum in Hungaria eaedem urbes alio nomine ab hungaris, alio a germanis, alio a turcis, alio latine graeceve appellentur.

X
Primi equi Zephyri pulii.

[40] Sic sedantur illa quae homericos torquent interpretes: achillaei currus equos, ex Zephyro natos, ex ultima Hispania venisse, quod Homerus dicat genitos iuxta fluentem Oceani[2]. Nam non ultra est ut Oceanus aetate Homeri accipiatur ultra Columnas, et commode de prima Hiberia eos equos deductos esse dici deinceps potest: quin Aeneas in oratione ad Achillem narrat Boream Erichtonii equas fecisse gravidas[3].

XI
Primi lotophagi.

[41] Sic lotophagos fuisse Homeri alios propiores, qui loto vescerentur; et sic veruni, quod Homerus narrat[4], Ulyssem Maleia ad Lotophagos novem dierum navigatione pervenisse. Qui locus, cum de lotophagis ultra Herculis Columnas, qui sic mansere dicti, acciperetur, iter vigintiduum et quingentum milliariorum spacio descriptum, novem dierum navigatione peractum, Eratosthenes in Homero notavit[5].

  1. Confusione tra Calcide e la Colchide, di cui Eeta era favoleggiato re [Ed.].
  2. Il., XVI, 148-51 [Ed.].
  3. Il., XX, 221 sgg. [Ed.].
  4. Od., IV, 80-102; e cfr. XXIII, zu [Ed.].
  5. Cfr. S, III, 4, 3 e 4, male interpretato dal V. [Ed.].