[46] Ex hactenus dissertatis conficitur Homerum in suis fabularum argumentis verum fuisse historicum, et ob hanc primarum vocum alienationem falsum hactenus visum esse.
[47] Nam, ut de Iliade prius dicamus, necesse est Paridem fuisse «hospitem», qualis principio latinis fuit «hostis», hoc est externus, qui ius haberet perpetuo de externis rapere, ut in his libris diximus, et in Notis gravius, infra De primarum geniium inhospitalitate[1], demonstrabimus; et Paridem characterem fuisse troianorum, qui de graecis plagis foeminas raperent, quarum Helenam fecere characterem. Temporis progressu, nativa «hospitis» significatione ad alienam translata, Paris, hospes hospitio ab argivis regibus receptus, iure hospitii violato, putatus est Helenam rapuisse.
[48] Bellum autem Graeciae natura foederatum fuit, quo plures populi graeci, de quibus troiani foeminas rapuerant, quisque, iunctis armis, suam iniuriam ulti sunt, haud aliter ac sabini, ob suas foeminas raptas, sociale contra romanos bellum gessere.
[49] Sed, «achivorum» appellatane postea ad graecos universos prolata, bellum ex hominum institutione foederatum habitum est, quo oranes Graeciae populi alienam iniuria ulti essent; et ita error nominis postea mature admonuit graecos
- ↑ Cfr. Dissertationes, VI [Ed.].