Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/106

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
690
dissertatio quarta


foedera, quae satis sero aliae gentes intellexerunt. Et sero intellexisse, ipsa forma optimatium reipublicae probat, cuius propria nota est tueri sua: quam formam heroieis temporibus late regnasse in his libris firmavimus, ut de Hispania, prae ceteris, dictum sit eam, postquam per partes vieta est, suas vires intellexisse.

Achivi secundi.

[50] At enim, cum postea graeci populi propriis vocabulis distincti sunt, «achivorum» commune nomen in ceteris est obscuratum: solis vero achaeis mansit et nomen et res, ut essent civitates aeterno foedere in unum systema compositae; ex quo genere helvetiorum prius, deinde hollandensium civitates sunt inter se foederatae. Praeterea, cum ius belli primitus tantum esset apud heroes, ut late in his libris disseruimus, ubi de iure quiritium publico agimus; et heroes principio «reges» omnes appellarentur, ut in his libris et latius Notis probatur; ex tot regum iniuriis unam fecere. Cumque ex priorum poetarum errore graecos omnes ad un ius regiae domus iniuriam ulciscendam foederatos poetae posteriores accepissent, eam iniuriam regiae domui, omnium graecarum splendidissimae, nempe argivorum, attribuere, et ex ea Helenam a Paride raptam suis traditionibus ad posteros transmisere.

Prima bella latrocinia — Primi «latrones».

[51] Postremo novem priores anni, quibus id bellum sine indictione gestum est (nam decimo post anno foedus belli caussa inter graecos troianosque ictum narratur), diserte probat omne anteactuin tempus, quo prima bella in terris perpetua in his libris probavimus, quae proprie dicuntur «latrocinia», fuisse. Unde latinis, ad Plautum usque, mansit ut «latrones» milites dicerentur.

Odysseae mythologia historica.

[52] Ex hac eadem vocum primarum alienatione verum hactenus latuit alterius Homeri argumenti, de Ulyssis errori-