[57] Igitur Homerus, ignoratione originum, quam fecerat primarum vocum alienatio, haec duo argumenta perturbate exposuit, quae, ordine enarrata, universam historiam temporis obscuri manifesto describunt: qua nempe narrantur errones mediterranei, asyla, clientelae prima agraria fundatae, plebes turbis agrariis coortae, et regum, seu patrum, ordo primum in terris natus, atque adeo regna heroica, sive respublicae optimatium constitutae. Deinde inter prima regna heroica ultro citroque rapinae; tum iusta, sive solenniter indicta, bella et, per externorum bellorum occasiones, nominis, seu gentis, seu linguae cognatione, foedera amicitiae caussa intellecta.
Postremo bella civilia de connubiis imperiisque communicandis inter plebes et patres orta, et plebes victae. Hinc plebei, ut iras victorum effugerent, maris fortunae commissi et errones transmarini, unde transmarinae coloniae.
SUIS AUDITORIBUS VERISIMILIS
[58] Cum igitur poetae heroes, in quibus et ipsuin Homerum censeo, fuerint rerum tempore obscuro gestarum historici, ut nos contra tria Varronis tempora disseruimus, res vulgo probabiles narrare debebant, nempe auditorum opinionibus aptas, ut fidem promererentur. Pro origine poeseos quam nuper reteximus, nec sane aliter, Homerus omnia suae aetati convenientia narrat, quae strictim enumerabimus.
[59] Et principio illa ingentia heroum corpora ingentesque vires et enormis Polyphemi moles, qui antiquiores heroes exhibet quam bellorum, probantur Homeri auditoribus, gigantum traditione apud ipsos perdurante.