Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/108

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
692
dissertatio quarta

sive patrum, ordini custodiunt connubia; et bella civilia inde orta, quibus clientes, sive plebei, ab Ulysse et Telemacho, sive patribus, vieti sunt.

Ulyssis et Iri mythologia.

[55] Forsan similem historiam significavit Ulyssis cura Irò paupere pugna, ubi Irus, ab Ulysse afflictus, iacuit: nempe turbas agrarias, in quibus plebei pauperes vieti sunt.

Panis mythologia.

[56] Per eum fortasse orbeni alicubi heroum connubia plebibus communicata sunt, et Penelopes peperisse Pana ficta est: nempe peperisse filios ex divina, qua se ortos putabant heroes, et fera natura, ex qua plebei ab heroibus habebantur, ad ipsissimum iliud instar, quo patres, adversus Canuleium, tribunum plebis, qui primus patrum connubia tentavit, dicunt[1]: «Auspiciorum... discrimine... sublato..., ferarum... ritu... promiscua connubia haberi..., ut qui natus sit, ignoret cuius sit sanguinis, quorum sacrorum; dimidius[2] patrum sit, dimidius[2] plebis, nec secum quidem ipse concors». De quibus monstris, neque de iis quae nunc sentimus, intelligenda omnino est lex romana, ut monstrosi partus in profluentam proiicerentur: nani leges de iis quae ut plurimum, non quae raro eveniunt, conceptae sunt, et niliil tam rarum quam monstra. At monstra fuere filii patricii sine patre: unde proprie locutus Pamphilus, qui, suspicans Philumenam non rite praegnantem, dicit «aliquid monstri alere»[3]. Ex qua heroica vetustate filii spurii, seu sine patre nati, in romanis legibus «monstra» mansere dieta, ut, in uno ex iuris responsis, clarus vir Dominicus Nicolai, acerrimi ingenii iurisconsulti, mihi amaro desiderio excolendi, filius Caravita, egregius caussarum patronus, ex Antonio Fabro in Iurisprudentia papinianea observavit.

  1. Liv., IV, [2].
  2. 2.0 2.1 Testo: «dimidium» [Ed.].
  3. Ter., Andria, I, 5, 15 [Ed.].