[1] Igitur, cum Sesostris, sive aegyptii reges monarchae hoc communi «sesostridis» nomine appellati, imperium Mediterraneo mari tam longe lateque potens tenerent, et aegyptii sacerdotes, ut Plutarchus in Symposio refert[1], navigare putarint piaculum, ex hac ipsa falsa persuasione quod in mari Osyris, qui ipsis Sol dicitur, periisset, necesse est ut reges — aliquo potentine arcano, hanc sacerdotum religionem, et fortasse etiam illam aliam, nisi prorsus eadem sit, urgentes, qua apud romanos, ut Tacitus in Atinalibus memorat[2], dialibus egredi Italia non licebat — sacerdotes a bellis et provinciis[3] ultra mare, tanquam re profana, prohibuissent: eodem omnino pacto, quo Augustus et sequentes romani principes ipsam Aegyptum e senatoriarum albo provinciaram erasere, et in eum orbem, aditu difficilem et italicae annonae horreum, equites romanos inlustres spectati obsequii misere praesides[4].
[2] Ex qua ipsa religione provenisse quoque necesse est regionum maritima diu vacua fuisse. Cuius vetustatis extat