pulcherrimum testimonium apud Homerum, apud quem Ulysses, quoquo terrarum errans appellit, conscendit speculas,
explorabundus an eas terras homines incolant, et ex longinquo
fumo earum coniicit aliquem cultum humanum[1]. Et Troia
ipsa procul a mari sita narratur, cum longum inde describatur iter ad mare usque, ubi naves et in cuius litore castra
graecorum posita erant.
[3] Sed hinc conficitur potius transmarinos citra bellum primas deduxisse colonias: quod plebes, navigandi solertes, quales aegyptii bello a sacerdotibus vieti, ut victorum iram effugerent, mari se commiserint, trans mare terras quaesierint et in maritimis sedes legerint.
[4] Nam coloniae secundae, aut gloria proferendi imperii, aut populorum frequentia praenimia, aut mercaturae aviditate, armis deductae sunt: quorum nulla caussa primis temporis obscuri rebuspublicis commoda est.
[5] Quod Virgilius, antiquitatis scientissimus, in Didone et Aenea expressit, quatenus uterque coacti, unde «profugi» uterque dicti, nativas terras deseruere, dum illa a suis infestata, hic suis invisus ex suspicione quod cum graecis in Troiae exitium conspirasset, illa precio, hic donis, sibi externas sedes pararunt. [Et quamvis Aeneae essent naves, arma, viri, quibus postea urbem iam fundatam defendit, tamen, agnoscens ius optimum heroum, qui latinum agrum manu cepissent, omni vi belloque abstinuit][2].
[6] Qui igitur non in vacua venirent, et neutrum possent, neque precio emere, neque donis promereri agrum, [ut plebei,