turbis agrariis vieti profugique,] se applicarent colendis eorum
agris, in quorum terras fortuna ipsos detulisset: [pro qua significatione «coloni» et varia eorum genera mansere in iure
romano dieta[1]. Cum coloni posteriores, ut romani, satis improprie diceruntur, ut qui in indigenarum agros ius dominii
optimi acquirerent, et indigenae ex dominis coloni fierent].
[7] Atque hi sunt transmarini, quos historici romani ab asylis maiorum gentium ad asylum Romuli detorsere. Qui — cum neque predo emere agros possent, et ex lege prima agraria ius agnoscentes aliena ex voluntate dominorum propria fieri oportere (quod, cum domi non potuissent turbis agrariis ab optimis exprimere, multo minus sperabant foris) — transmarini, inquam, eidem legi agrariae, cui multo ante clientes mediterranei paruerant, se submisere.
[8] Et heic divina Providentia admiranda. Namque eo pacto aegyptii, phoenices, graeci humanitatem facilius in reliquum terrarum orbem disportavere coloniis quam si gentes prius maritima celebrare occepissent, unde exteros appulsu facile prohiberent; uti romanos, et quidem classe potentes, ipsi graeci tarentini prohibuere. Ex quo bello graeci primum romanis cogniti[2].
[9] Sed enim, cum colonias primas vi et armis deductas ex natura secundarum, ut onines ante nos philologi putarunt, acciperemus, sic quoque fugiebat ratio qua eae coloniae essent argumenta potentiae gentium a quibus deducerentur, ut in Programmate hisiorico proposuimus[3]. Nam, coloniis ita