putantes omnia, edam quae homines facerent, patrare deos,
ut hoc capite[1] et superius diximus quoque, citra omnem mendacis animum, hac poetica phrasi breviter sic enarrabant: se
Iovis filios esse. Quae falsa persuasio postea locum fecit definiendi heroes qui ex divina et Humana natura coaluissent, ut
medii inter deos et homines essent.
[14] Quae falsa heroicae naturae persuasio romanos patres pervasit, qui plebi, ipsorum connubia tentanti, dicunt «auspicia esse sua»; quibus plebei respondent patres, ex quibus Romulus Senatum legerat et patricii descenderent, «non fuisse de caelo demissos»[2]. Quae plebis responsio haut sane congrueret, nisi eo dicto «quod auspicia essent sua» patres romani se heroes esse, quales definiunt philologi, significarent.
[15] Ex hac heroica natura ius omne heroicum effluebat, ut apud heroes essent una res sapientia, sacerdotium et regnum. Quod par esset: ex diis genitos, deorum mentem interpretari; natura diis proximos, diis sacra facere; natura hominibus praestantiores, habere regnum in homines. Ut patres romani plebi, primum connubia, deinde imperia, tandem sacerdotia tentanti, hoc unum semper obiiciant: esse auspicia sua. Quod plebs hac una item re confutat: patrum maiores non esse de caelo demissos.
[16] De hac natura, hoc iure, hac dignitate heroum prima poesis prima lingua, nempe falso divina, sive falso divinis fabulis, ferme tota concepta est. Quod errori locum fecit putandi primos poetas fuisse theologos et suis divinis fabulis humanitatem fundasse, hoc est prinias omnium fabulas, nempe