falso divinas, narrare facta heroum, qui primi iure suo heroico,
quod auspiciorum divinitate totum constabat, fundarunt humanitatem, ut in his libris et Notis satis abunde enarravimus.
[17] Unde perpetua illa heroum et regum homericorum adiuncta «ab love geniti», «ab love nutriti». Et in praecipuis fabulis, Iuno Iovis soror et coniux: quia prima heroum connubia inter fratres sororesque celebrata. Et Iupiter rex, Iuno regina, et regnorum uterque dator: quia nuptiis auspicato initis regna heroica fundata. Et Iuno zelotypa: quia custos connubiorum inter heroes. Eademque sterilis: ob heroieum morem, postea gentibus traditum universis, ut foeminae genus non conderent. Et Iuno aerumnis probabat Herculem: in heroicae naturae experimentum.
[18] Qui characteres sensim harum originum ignoratione sunt obscurati: et Iupiter et Iuno incesti; Iuno Iovi infensa ob eius adulteria; et infesta Herculi, quia ab love ex adulterio nato; ut Iovem inter et Iunonem iurgia et turbae; et exempla ab love de Iunone sumpta, inter quae illud quod tantopere mythologorum torsit ingenia: Iunonem in aére catena ob collum suspendit, manus argenteo fune ligavit, ad pedes duas graves incudines appendit[1]. Quae fabula ipsa nuptiarum heroicaruin historiam continet. Catena — nempe illa qua Iupiter caelum terrasque complectitur, et in eius contentione Iupiter est cunctis diis potior, quam Homerus describit[2] et nos alibi hoc libro sumus interpretati — vim auspiciorum, quae homines diis constrinxit et hominum deorumque continet regna, et sine qua non essent dii ipsi. In aére Iunonis suspendium: nani de caelo, de aëre observabantur auspicia. Funis argenteus, quo Iunoni colligatae manus, sunt iunctae