Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/141

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
725
aureae aetatis mythologia


X
AUREAE AETATIS MYTHOLOGIA
(pag. 477, n. 3).

[1] Omnia, quae ad hanc epocham refuruntur, sunt gentium aureae aetatis mores. Et quidem omnes philologi primam omnium aetatem «auream» dicunt; sed cur dicant, fugit eos sane ratio. Nam quid ab auro ea aetas dieta, qua aurum impura, ut aliae, terrae minerá erat, et eius purgandi ars nulla, et vel purgati et in splendorem redacti nullus usus agnoscebatur, ut superius hoc libro Thearcus auri a Cambyse sibi per legatos, diu post eam aetatem, missi usum nullum agnovi[1])?

Primum «aurum» messes.

[2] Huius aetatis aurum messes fuere, ex quarum seu coloris seu charitatis similitudine, deinde, aetate avaritiae et luxus, metallum sic appellatimi. Pro qua mythologia hoc libro et commode et facile explicantur aureus Sibyllae ramus, aurei capilli Medusae, aureus imber Danaes, aureae catenulae Herculis gallici, aurea Herculis poma, aureum pomum Discordiae et siquae alia.

  1. Il Vico scambia Etearco re degli ammoniti (Erodoto, II, 32) con un innominato re etiope (Erodoto, III, 20-1) [Ed.].