[1] Et heroica regna fuisse optimatium, crebrae et gravissimae apud Homerum extant auctoritates: quarum omnium illa sit instar, ubi Iupiter edicit Somno, qui Agamemnoni dicat ut cum omnibus copiis troianos oppugnet, quia sic decrevere dii oinnes, ad id a Iunone persuas[1] Poterantne graecae gentes Homeri tempore aliud formae regimen tribuere diis quam quo homines regebantur in terris? Quid si bis falso divinis fabulis, ut alibi nobis est demonstratum, diu graeci res ipsas humanas significarunt?
[2] Quae duoargumenta gravissime confirmat forma spartanae reipublicae, cuius mores omnes philologi fatentur antiquae Graeciae maxime fuisse conformes, et omnes politici docent eam regnum fuisse optimatium. His auctarii loco accedat quod Iupiter apud Homerum expendit hominum fata bilancibus et dicitur hominum fata nosse, non definire, quin ipse Iupiter fatis subiectus est[2].
[3] Ex quo loco dantur plura conficienda.