[4] Heroum in senatu sententias prima fuisse «fata»: cui coniecturae adstipulatur «fari» et «fasti dies», quibus praetor «iusfatur», ius certum, circumscriptum, immotum dicit; et «fabae» ab eadem origine verbi «fari», cuius diminutivum «fabula», quanquam mutata primae syllabae quantitate, quibus forsan principio sententiae ferebantur. Et ita, apud lingua rudissimos, primum «fari» mentis fuerit, nempe sententia.
[5] Heroes sero intellexisse numerum, ut alibi diximus, et reges heroum sententias in concilio bilancibus expendisse, cum numerare non nossent; atque id sibi velie bilances quas poetae appingunt Astraeae, quam aurea aetate in terris egisse narrant.
[6] Respublicas heroicas fuisse optimatium, in quibus reges Consilii decretis sive senatusconsultis obligantur; et ita Iovem fatis subiectunt esse.
[7] Heroicos reges suarum rerumpublicarum singulares ac perpetuos fuisse veluti consules, qui, pensitatis utrinque heroum sententiis, in illam maioris ponderis senatusconsulta concipiebant.
Prima «pensitatio» et prima «pondera rationum».
[8] «Pensitare rationes» de his temporibus primo et proprie dictum esse; et haec prima et propria «rationum pondera» in terris fuisse.