[9] Philologos tamen unus Iliadis locus in errorem induxit, ex quo putant monarchicum regimen Homero probari, nempe ubi plebeis, reditum in patriam adornantibus, Ulysses dicit multorum dominatum inutilem esse, et unum esse oportere regem[1]. Sed non viderunt Ulyssem sermonem habere cum plebeis, et sic damnare imperium multitudinis, nempe populare seu libertatis statum, et in republica optimatium fere plerumque unum esse regem, et unum regem deorum, Iovem, quem regem optimatium modo ex Homero ipso probavimus.
[10] Nam quod Iupiter apud eundem poetam[2] dicat— diis omnibus se viribus praepollere, et experimentum offerre cathenam, qua terra caelumque contineatur, quaque, si ab una parte dii cuncti, ab alia is unus contendat, se eos universos ad se tracturum — id ad vim fulminis et auspicia est referendum, ut in hoc libro infra et in Notis supra dictum est[3].