Homerum perstringat, qui probare velit hominibus se deorum
linguam caliere, — hac de caussa linguam divinam nullam putavi aliam quam auspicia, quibus dii loqui hominibus credebantur.
[2] Sed, cum Schefferum, De philosopia italica, postea forte versarem (cap. V, p. 25[1]), Porphyrii locum notavi, ubi refert aegyptiis triplex linguae genus fuisse, epistolicum, symbolicum, et hieroglyphicum: ita ut iis hieroglyphica, seu characteres sacri sive divini, ahi essent a symbolicis, seu per similitudines et metaphoras, quales sunt characteres heroici; et tum sacri tum symbolici diversi ab epistolicis seu vulgaribus, qui essent usui praesentis communis vitae.
[3] Cumque iidem aegyptii tres item mundi aetates statuerent, deorum, heroum, hominum[2], rem altius vestigabundus, ex bis nostris mythologiae principiis inveni divinam gentium linguam priorem heroica, ut heroicam vidimus priorem vulgari.
[4] Nam qui, fulmine ab ferina erronum vita deterriti, regna heroica fundarunt — quae, quia optimatium, ab ipsorum paucitate prae plebeiorum multitudine, «respublicae paucorum» sunt appellatae, — sunt qui primo et proprie dicti
... pauci, quos aequus amavit |
Nam reliqua multitudo erronum, qui ab illa nefaria ferarum more vita fulmine non sunt deterriti, diu a violentis vexati,