[14] Ita ut qui deismum tenent, et omnia, quae audiunt, vident sentiuntve, Deum esse opinantur, intelligant se pro philosophis esse rudissimos gentium.
[15] Omnem divinarum atque humanarum rerutn orbem ita peractum, ut primi hominum, contemplatione, quae mentem ad sensus exereret, omnia Deum esse putarent: Christiana metaphysica, contemplatione maxime adversa, quae a sensibus mentem abduceret, omnia, ut theologi loquuntur, «eminenter» Deum esse intelligerent.
[16] Metonymiam, qua parte auctor accipitur pro opere, et exempli caussa explicatur Ceres pro frumento, Bacchus pro vino, ab omnibus omnium aetatum philologis hactenus putatum tropum a poetis ornamenti caussa confictum, ex hac necessitate profluxisse, et tanta profluxisse ut hae primae falso divinae voces ante omnes humanas prolatae sint. Neque sane auctores pro effectis, sed ipsas res principio explicatas: Bacchum vinuin ipsum, Cererem ipsum frumentum. Deinde, cum mentes cultiores ab iis rebus abstraxissent deos, tropum, non hominum electione, sed sua linguae sponte factum esse.