CANONES MYTHOLOGICI
Cuius particula ius romanum.
[1] Ut Igitur noster iurisconsultus perficiatur, nempe qui ius universum omnium gentium omniumque aetatum probe noverit, et sic constet scientia quam profitetur, ex nostra poeseos retecta origine, et per eam historia temporis obscuri descripta, hi canones mythologici perscribi commode possunt, quibus ius falso divinum gentium et ius heroicum habeat utrunque piane perspectum, unde ius romanum effluxisse his libris demonstravimus, ut proinde veras iuris romani origines et caussas assecutus esse dicatur.
Cur in Hornero stetit poesis heroica?
[2] Quando poetae primi gentium legislatores, ut in his libris abunde satis probatum, principio statuendum est: omnes fabulas duum horum alterimi ius, vel divinum vel heroicum, continere; — et quidem divinum, ut diximus, heroico prius: unde poetae theologi heroicis priores fuere; — et pro hoc temporum ordine has duas poeticas floruisse linguas; quod ubique terrarum lingua gentium ac lingua legum unum idemque fuit;