— ac proinde linguae heroicae natae cessit divina, quam nobis Orphica Hesiodusque testantur; ut natae linguae vulgari cessit heroica, quam abunde nobis Homerus tradidit, in quo stetit.
[3] Quando primum ius in terris ortum est ius divinum seu divinatio, primum omnium videndum est an fabula aliquid, quod ad divinationem spectet, contineat. Sic gigantes, fulmine vieti, deinde fulmina fabricant Iovi: auspiciis vieti, auspiciis serviunt. Sic Ganymedes ab aquila ad Iovem in caelum raptus sunt heroes qui observatione auspiciorum evehuntur in caelum ad Iovem. Et Ganymedes pulcher, prae turpibus erronibus impiis; et Iovis minister factus, quia qui mentem assequuntur deorum, eos par est quoque diis ministrare, seu sacra facere.
[4] Quando prima lingua, qua gentes locutae sunt, divina fuit — in his Notis dictum, ubi De lingua gentium divina[1]— nata inde quod primi gentium omnes deos esse, omnia deos patrare putarunt, primo videndum est an fabulae primam admittant acceptionem de diis qui primi primis gentium nati sunt, ut Iupiter caelum, Diana aqua perennis, Dis seu Pluto inferior terra, Neptunus mare.
[5] Deinde, an eam accipiant qua res humanae naturales temporis obscuri divinis sunt notatae vocabulis, ad haec exempla: Vulcanus, Ceres, Saturnus pro iis qui invenerunt ignem, frumentum, sata.
- ↑ Cfr. Dissertationes, XII [Ed.].