[6] Tum, an patiantur eam qua res humanae civiles temporis obscuri divinis vocibus sunt conceptae —- ut Iupiter, rex deorum et hominum, character regum heroicorum; Minerva character heroum armatorum in concilio, Pallas eorundem in concione, Bellona eorundem in bello; Iuno Iugalis character foeminarum heroibus auspicato nubentium; Mercurius, deorum legatus ad homines, character heroum ferentium leges ab heroibus ad motas plebes; — et hac acceptione sumenda bella a diis orta, leges inventum deorum, fas deorum sepultura, Terra deorum mater; eoque referenda sunt verba quae Homerus narrat deos diversa ab hominibus protulisse, ut sit lingua deorum lingua primorum hominum[1].
[7] Denique, an fabulae eam significationem ferant qua iam res humanae a divinis dividi occoeptae sunt, ubi iam dii cuin hominibus versari in terris desierunt, seu quum, prima gentiuin falsa religione resoluti, homines, ac perspicaciores facti, deos in caeluin evexere, quales sunt dii homerici. Qua acceptione, alae, quae fuerant stemma heroum,—quod ipsi haberent auspicia, quibus, ut supra diximus, dignitas heroica continebatur universa, — diis ad evolandum in caeluni — ut Astraea, Saturnus alati, —vel inde etiam ad devolandum in terras appictae sunt — ut alati Mercurius, Amor, — vel ad pervolandutn terras—ut alatus Draco (Terra ab heroibus domita), Pegasus, Musae, Fama, Victoria. — Ex qua prima origine, citra ullum volandi usum, caduceo et Medusae capiti mansere alae.
- ↑ Cfr. sopra p. 733 [Ed.].