Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/164

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
748
dissertatio tertiadecima


XVI

[27] Quando omnes ferme characteres poetici ex metaphora orti sunt, et metaphora vi similitudinis transfert imagines, seduto serioque pro nostris principiis meditandum in similitudines quibus priores fabulae ad posteriores prolatae sunt, ut, exempli gratia, a vi, quam dii habere in terris prius putati sunt, ad vim postea eorumdem in caelo.

Apollinis et Dianae mythologia.

[28] Sic Apollo, qui primum sagittis Pythonem occiderat; deinde cum legibus severissimis plexit sontes, ut a Plauto dictus fures thesaurarios sagittis confodere; tandem, apud Homerum[1], de caelo sagittis, seu subita morte, adimit vitam hominibus. Et Diana, venatrix in terris, quae sagittis feras extinguit, de caelo sagittis, seu celeri morte, adimit vitam foeminis.

[XVII]
ASTRONOMIAE POETARUM HISTORIA
[1. Apollo et Diana],.

[29] Ex hoc fonte, Apollo, qui legibus connubialibus illustrai nomina — unde passim apud Homerum «illustres» heroes et «illustrissimi» reges — in caelum elatus, affictus planetae qui interdiu terras illustrat. Et Diana, quae fons in lucis lucet — unde translaticium mansit poetis

Lucus et ara Dianae —

appicta syderi quae lucet per noctis tenebras.

[2. Venus],

[30] Venus ob pulchritudinem, quam in terris significabat prius heroidum, deinde transmarinarum mulierum, astro item erroni addicta omnium maxime ridenti ac nitido.

  1. Il., I, 44 sgg. [Ed.].