Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/163

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
canones mythologici
747


appellatus, iura negat sibi nata, quae dicit Horatius[1], nempe iura humaniorum gentium, quae ei nondum Homeri aetate explicata erant.

XIV
Chronologia fabularum.

[25] Omnes fabularum auctus, ex terrore aut superstitione nati, primis poetis, seu gentibus antiquioribus, sunt vindicandi per ea quae superius hoc libro, De origine fioeseos[2], de orci fabulis quas vulgo dicunt, et nos barbaris Europae seculis natas esse probavimus ex ea hominum natura qui rerum sunt imperiti et metu semel perculsi, quam graviter describit in Annalibus[3] Tacitus de romanis ad insulas Oceani vi tempestati disiectis: «Ut quis — inquiens — ex longinquo venerat, miracula narrabant, vim turbinum et inauditas volucres, monstra maris, ambiguas hominum et belluarum formas: visa sive ex metu eredita». Quare omnes ferme metamorphoses et poetica monstra, ut Chimera, centauri, arpyae, sirenes antiquissimae fabulae sunt aestimandae, ut Poliphemi certe a nobis antiquissima est demonstrata.

XV

[26] Omnia fabularum ornamenta, seu magnifica seu delicata, omnesque nequitiae poetarum novitatis sunt argumenta, quum graeci in magnificentiam, luxus et nequitias effundi coepere. Quare novissimae fabularum apud Homerum censendae Alcinoi regiae aedes hortique[4] et iudicium Paridis[5], quod in Homero Plutarchus[6] expungit, et, ad hoc instar, aliae aliorum poetarum post Homerum innumerae.

  1. Ad Pis., v. 122 [Ed].
  2. De constaniia iurisprudentis, parte II, cap. XII, sect. IV, § 17 (pres. ediz., pp. 472-3) [Ed.].
  3. II, 74 [Ed.].
  4. Od., VII, 85-131 [Ed.].
  5. Il., XXIV, 28 sgg. [Ed.].
  6. Pseudo Plutarco, De vita et poesi Homeri, I, 5 [Ed.].