Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/168

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
752
dissertatio tertiadecima


XIX[1]
POETICA GEOGRAPHICA
Principia.

[41] Et hic canon sit ad geographiam poeticam enarrandam: graeca urbium ac regionum nomina, per orbem terrarum sparsa, in Graecia principio nata; deinde, ob locorum vel situimi similitudinem, ad externos prolata esse, ut quamplurimus exemplis in bis libris et Notis, singillatim De primarum vocum alienatione[2], late disseruimus.

Prima Samus, ulyssica, ex qua Homerus et Pvthagoras.

[42] Ut prima Samus fuerit ulyssica, quae et «Same» Straboni[3] et communiter «Cephalenia * dieta, Ionii maris insula Achaiae adiacens; quae Samus cum Ithaca et Dulichio in Ulyssis ditione fuerat, cum ex tribus insulis Penelopes proci fuisse ab Homero narrentur[4]. Atque inde Homerum et Pythagoram supra, in his Notis[5], ortos esse gravissimi argumentis confecimus.

Samus secunda, asiatica — Prima Ionia — Primum Ionium mare —
Samus italica.

[43] Deinde, graecis coloniis in Asiani Minorem deductis, ex simili situ, quo Samus ulyssica erat occidua Graeciae, insula occidua Asiae «Samus» dieta, quae celeberrima posteris mansit; et Ionia, regio occiduae Asiae maritima, ab prima Ionia, quae fuerit occidua Graeciae maritimae ora; unde «Ionium mare» dictum mansit quod occiduam Graeciam alluit, a quo mari appellata «Ionia» tractus Magnae Graeciae circa Crotonem urbem. Nisi si ita dieta sit ab Samo italica, Cala-

  1. Testo: «XXI» [Ed.].
  2. Dissertationes, IV, sect. IV (p. 683 sgg.) [Ed.].
  3. X, 2, 10 [Ed.].
  4. Od., I, 245-6 [Ed.].
  5. Cfr. Dissertationes, IV, sect. III, capov. 18 (pp. 681-82) [Ed.].