Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/169

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
canones mythologici
753


briae Ulterioris oppido, nunc, Barrio teste[1], Crepacuore, ubi Pythagoram habitasse ferunt, illue secum a Samo ulyssica vocabulo comportato: quod oppidum in excellentissimi Iohannis Baptistae Philomarini Roccae principis ditione nunc est.

ULTIMUS

t1 Quatenus a mythologia succurrendum historiae —
Initia historiae romanae illustrata.

[44] Historiarum initia, quae res seculo poetico affines narrant, siquae miracula aut improbabilia narrant, aliquod veruni continere, quod ex his mythologiae principiis est enarrandum, ut in Theseo fabulis vindicato praestimus [2]. Heic restat Romulus[3], qui ante Homerum floruit, nam is fuit Numae tempore, ut nos supra in Notis heic definivimus[4].

[45] Rheae filius: cum Rhea sit eadem ac Ops, ut nos alibi diximus, filius foeminae optimae, sive heroidis, ex Albae regibus natae. Et Rhea sacerdos: nam, ut demonstravimus supra, heroes et heroides fuere sacerdotes (unde forsan latinis «sacerdos» mansit promiscui generis), nam Numa postea vestales instituit.

[46] Romulus ex Marte genitus: hoc est ex plebeio qui apud heroem suum militabat.

[47] Proinde abiectus in profluentam, ut monstrum: ex more heroico, qui in legem XII Tabularum postea abiit, ut supra diximus.

[48] A flumine Tiberi non extinctus: appicta Romulo tradito universali Diluvii et ab eo aliquot homines servatos esse, nempe Noachum cum sua familia.

[49] A lupa educatus: et traditio appicta Romulo promiscuae veneris, quam exercebant exleges; unde «lupae» meretrices et «lupanar» postribulum latinis mansere dieta.

  1. Gabriele Barri, De antiquitate et situ Calabriae: cfr. ristampa di Roma, 1737, con note e addizioni di Tommaso Aceti, p. 219 [Ed.].
  2. Cfr. lib. II, part. II, cap. XXIX (p. 521 sgg.) [Ed.].
  3. Sul quale, per altro, v. giá lib. II, parte II, cap. XXXII (p. 544 sgg.) [Ed.].
  4. Cfr. Dissertationes, IV [Ed.].