in romana, quae tamen certissimis immotisque finibus sunt distinguenda, quae res, romanis inobservata, ipsorum rempublicam perdidit: nempe ut populus leges ferret et plebs plebiscita potestate legibus pari. Nani plebiscitis primum extra ordinem irrogatae poenae, mox mandati honores et imperia, tandem agrorum obstinata divisio; et ex legibus agrariis primum turbae, mox potentum certainina, tandem bella civilia orta, quibus respublica concidit.
Et sic ius quiritium publicum, quod ex primorum patrum coitione in primis cum plebe turbis coaluit, quo prima reipublicae forma optimatium fuit; deinde, in populum comitiis coactum, diffusum est, ex quo respublica libera extitit; tandem populo ademptum. Et «romanae maiestatis» appellatio, qua populus in comitiis dominus imperii romani agnoscebatur, evanuit; neque adeo ultra «quirites» fuere, quia non ultro romani in comitiis centuriatis fuere.
Quo instituto, in republica libera, senatus custodiebat arcana consilia, ut de legationibus, de foederibus. Quorum acri custodia, dum Romae, cum graecarum rerumpublicarum, tum ipsius Persei legati agerent explorabundi quid senatus contra Graeciam decerneret, patres belli fedus cum Eumene, pergamenorum rege, contra Perseum pepigere, et ita celarunt ut vix quatuor post finitum bellum annos rescitum sit. Quo ingenti commodo respublicae liberae carent sine hac reipublicae optimatium mixtura: quare, ut sua consilia celent hostes vel aemulos, eo necessitatis misere rediguntur quod uni, ut Aristidi athenienses, aut paucis fide et taciturnitate summis spectatis viris, ut hollandenses, in Arausionensis principis ad Britanniam