Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/21

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
605
notae in librum priorem
(pag. 155. n. 1).

Et sane romanam rempublicam duo extra ordinem lata pessum dedere: lex agraria, quae fere semper plebiscitis proposita est, quae fuere populi leges extra ordinem senatus iussae, et senatusconsultum ultimum, quo extra ordinem consules adversus Caesarem armati sunt.


(pag. 159, n. 1).
Graecia foederata abiit in optimatium rempublicam.

Ex cuius locis, quam sane multis, illum seligam ubi Agamemnoni, [qui], in concione quae dicitur áyoQa, in quam plebeii quoque conveniebant, edicit graecis in patriam reditum, Diomedes se in concione quae dicitur PovXrj, sive in heroum consilio, aperte obstiturum respondet: pro cuius sententia graeci ad Troiani expugnandam mansere [Il., IX, 17 sqq.].


(pag. 160, n. 3).

Significatione huius falso divinae vocis secunda et prolata, non prima et nativa, ut dicemus in Notis libri secundi, partis secundae, ad caput xxm et caput xxxi[1].


(pag. 165, n. 4).

Ut ne Sylla quidem, plebeiae partis crudelissimus victor ac tyrannus, oppresserit.


(pag. 166, n. 3).
Reipublicae romanae in ipsa forma maximum vicium, quod eam perdidit.

Et si forte duplex in eadem civitate sit legislatrix potestas, altera veras leges, altera iussa potestate legibus pari feret, ut


  1. Cfr. Dissertationes, XII e XIII [Ed.].