Ut Cecropes aegyptii in Atticam colonias deducerent et Danai, item aegyptii, ipsos graecos regnis expellerent. Sed consule notam De primis coloniis[1].
Per quae omnia, quis tandem mirari desinat — quod in Synopsi italica diximus[2] — primain omnium urbem, quam profana tradit historia, Cumas italicas esse. Nam — si graeca omnia, saltein quae ante Homerum, uti hactenus nobis a philologis enarrata sunt, pro fabulosis habenda, et Homerus, certe profanorum scriptorum primus, circa Numae tempora vixit, et Cumae Roma longe antiquiores ab romanis scriptoribus memoratur, et nulla profanarum historia romana certior, ut supra demonstratum in Notis [6J, ubi de Homeri aetate, et Cumae ab chronologis longe ante Homerum fundata statuitur—urbs ex certo prima in profana historia universa Cumae erunt.
Nam quae de assyriis aut aegyptiis, certe multo quam Cumae prioribus, urbibus narrantur, graecis circa ea tempora omni abrogata fide, ea unice ab sacra historia nobis certa traduntur.
Nam extispicii, sive divinationis ex victiinarum inspectione, nullum apud Homerum extat vestigium: quod et Feithius, in Antiquitatibus homericis, ante nos observarat.