Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
628
notae in librum alterum


(pag. 397. n. 4).

Ne tamen erres, heic loquimur de scientia augurali, si ve de auspiciorum observationibus in artem redactis. Nani ipsius divinationis auctores iidein qui auctores gentium fuere, cum gentes omnes, praeter unam hebraeam, divinatione fundatas in his libris sit demonstratum.


(pag. 398, n. 1).

Nam ipsa Pythagorae in Traciani, scythas, phoenices, aegyptios, chaldaeos, indos, aethiopas, druidas quae narrantur itinera, ob unum aliquod simile inter eas gentes philosophiae placitum, quod Pythagoras quoque docuit, postea repertuin, sunt mera commenta eruditorum: quae nedum illa primarum gentium inhospitalitate, quam in his libris disseruimus et Notis infra gravius disseremus[1], sed in hac usquequaque pervii terrarum orbis h umani tate, qui eum itineribus lustrant, vix maxima vitae parte peragerent. Sed pro nostris principiis illud verisimilius: quod, cum Samum Polycrates tyrannus oppressisset, idque Pythagoras vix pateretur, in vicinani Italiani commigravit, unde facile fama de italicae scholae doctrina ad samios per phoenices mercatores manare potuit.


(pag. 398, n. 3).

Quod firmat Plutarchus et Diogenes Laertius, apud Schefferum, De italica philosophia, qui hanc sectam, non «pythagoricam», sed «italicam» appellanti et multo gravius Cicero, in Catone [21], his verbis: «Pythagoraei... italici philosophi quondam nominati».



  1. Cfr. Dissertationest VI [Ed.].