Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/59

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
643
notae in lubrum alterum


(pag. 456, n. 2).

«Adorare» unde dictum?

Ab «adore» volunt grammatici dictum «adorare», quod «sacrificare» significat. Quod etymon firmat heroum nuptias sacrificiis esse celebratas. Quae nuptiae confarreatae sacerdotum postea mansere romanis.


(pag. 459, n. 1).

KXéo<; graece, «cluer» latinis, «gloria» utrisque, est poetarum Fama, quam ipsi alatam fingunt (quod alae patriciorum stemma fuere), in summa sedere turri, in regum turribus poetarum (in urbibus heroicis quae inferius declarantur), et inde fortium virorum nomina proclamare, indidem vulgi sive plebiurn rumores excipere [Aen., IV, 184-8]. Et heroes, qui ea fama cluebant, proprie «fama inclyti» dicti sunt, quos sacra historia belle evertit «famosos a seculo» [Gen., VI, 4][2].

Atque ab hac usque ultima antiquitate gloria fuit, ut eam Cicero [Pro Marcello, 8] definit, «fama meritorum in genus humanum pervagata».


(pag. 459, n. 1).
Serpens terrae character.

Nani serpens fuit heroicus terrae character, sive quod sit animai omnium intimum terrae, sive quod vario colore, nempe nigro (quo perpetuo adiuncto Homerus terram appellat), viridi, flavo, terrae varios colores imitetur. Unde apud Homerum habes serpentem, qui in arboris nido octo passerculos pullos, tandem matrem voravit, Chalcantem, ex nostris mythologiae principiis, terram troianam interpretari in graecorum potesta-

  1. Il contenuto della presente nota si trova ampliato nella nota 86 [Ed.].
  2. «Et inde fortium... famosos a seculo» è aggiunta marginale [Ed.].