appellati: unde coniicio «gloriam» latinis dictam, quae definitur «fama meritorum in genus humanum maxime pervagata».
Cuius vocis origo videtur latinis cum graecis parva mutatione
communis, ut quae latinis «cluer», graecis κλέος; unde «Hercules» dictus Ἥρας κλέος, «Aëris, sive Iunonis, gloria»[1].
[23] Inde tot Hercules antiquitas habuit, ut quadraginta tres Varrò numeret. Quorum omnium antiquissimus habetur aegyptius. Et inter celebres sunt: phoenicius, unus tyrius, alter item tyrius, dictus asiaticus; Hercules lybicus; Hercules creticus; Hercules romanus, quem Sancum, vel Sangum, vel Sanctum, item Semonem Fidium dixere; Hercules germanus, quem et celticum plerique dixere; Hercules gallicus. Sed omnium celeberrimus Hercules thebanus, dictus Amphytrioniades, de quo graeci numerant duodecim aerumnas sive labores, et ferme omnes limone imperante, aëris dea: imperantibus auspiciis in divinae ab Iove originis experimentum.
Apollinis python? — Unde «ditio» dicta?
[24] Et Hercules caelum sustinet humeris: quod optimi, fortissimi, primarum gentium religiones fundarunt. Terras monstris lustrat purgatque: quia optimi, ut quas sibi legissent sedes obtinerent, cum feris pugnare easque extinguere debuere, quas vagi et errones nihil aliud opus habebant ad sui salutem quam fugere. Igne, non ferro, hydram extinxit: nempe ingentem terrae silvani, cui ὕδωρ, «aqua», recentis Diluvii humor, dederat nomen[2]; quae Herculis hydra in alia antiqui orbis parte ex eadem ratione fuit Cadmi serpens et Apollinis python[3], et aquei serpentes «dracones» dicti. Ad Inferos