Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/61

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
645
notae in lubrum alterum


(pag. 460, n. 3).
Famae mythologia — «Famuli» inde dicti, unde «clientes» —
Κλυτοί[2], «inclyti».

Quae, κλέος graecis, «cluer * latinis, «gloria» utrisque, est poetarum Fama: quam alatam finxere, quod alae stemma erat heroum, ut inferius; in summa sedere turri, in arce heroica, in regum turribus, quae, ut in his libris et Notis dictum, principio in edito sitae sunt; et ex ea turri fortium virorum nomina proclamare, nempe ob feras extinctas et violentos ad aras caesos; inde vulgi rumores excipere, sive preces ad ipsorum asyla confugientium. A qua Fama forsan dicti «famuli» et «familiae», quanquam postea primae syllabae quantitas mutata sit, ut a «cluer» appellati «clientes». Atque hi heroes primi et proprie «fama inclyti» dicti sunt: unde κλυτός[2], «inclytus», apud Homerum, perpetuum adiunctum deorurn, regum, heroum; atque id est quod, dum apud eundem instruitur contra troianos universus graecus exercitus et expeditur ad pugnam, per heroum ordines Fama pervolitat [II., II, 93], per catervas plebeiorum non item. Hos gigantes sacra historia antediluviana appellat «potentes a saeculo viros famosos».


(pag. 460, n. 4).

Horum primorum in terris hospituin character expressissimus est heros, quem Homerus narrat hospitio in via extructo omnes praetereuntes promiscue excepisse. Quam indiscretam hospitii celebrandi rationem Plato, apud Spondanum, in notis, ex errore vocum alienatarum de suis hospitiis iam excultae humanitatis accipiens, reprehendit.

  1. Cfr. nota 81 [Ed.].
  2. 2.0 2.1 Testo: κλυτροί e κλυτρός [Ed.].