De heroica cretionis origine vide notam [9] superius.
Et ipsa optio heroicae originis est. «Optare» enini earum rerum est quae sunt in summi Numinis potestate. Quare dicendum sub theocratiis natam, qua aetate gentes omnia patrare deos credidere.
(pag. 558, n. 1).
Topica rerum romanarum, quam mihi confeceram; idem loci genus, ubi collocata erat paterni imperii severitas; eadem nominum amplitudo; idem affectati regni crimen et insignis Manlii severitas, quae in mente dominabatur: cuncta haec me coniecere in falsum, ut patrem «Manlii» pro «Cassii» sumerem, quem fama fert apud Livium domestico iudicio filium verberasse, necasse, peculium Cereri consecrasse.
Qui mos heroicus a gigantibus usque originem ducit, ut, cum Platone et Homero, in his Notis superius observavimus[1].
- ↑ Cfr. Dissertationes, III, § 12 [Ed.].