[2J Minervam esse characterem heroum in consilio, Palladem heroum in concione, quales numero et saepe nos in his libris enarravimus.
[3] Graecis «heroes» esse qui essent certi filii, ut romanis «patricii» qui certos patres haberent, cum in Homero «heroes» perpetua periphrasi «filii achivorum» describantur.
[4] Recurrentibus iisdem violentiae moribus, eadem redire iura; et sic feuda non esse novum ius gentium a barbaris per Europam introducami, ut Grotius putabat, sed ius gentium antiquissimum, quantum Homerus antiquus est, in parte tamen diversum.
[5] Ductores barbarorum in Europam gentium fuisse ut Agamemnon ductor graecorum ad Troiam.
[6] Has ditionum divisiones foris factas a barbaris gentibus quae Europam inundarunt, satis aperte docere ab ipsis domi celebratas fuisse clientelas; uti re ipsa plurimum in Germania clientelas celebratas Tacitus narrat, De moribus Germanorum[1], unde fuere gentes quae inundarunt Europam: ita ut earum gentium principes cum suis quisque clientibus in bella profecti sint, iique suorum clientum proprium ductum propriumque imperium habuerint, ut graeci heroes cum suis
- ↑ 25 [Ed.].