Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
669
feuda heroicae originis esse

quisque plebibus ad Troiani profecti sunt; suntque famuli, qui apud suum quemque heroem in eo bello pugnare passim ab Homero narrantur. Et sic clientelae, domi custoditae inter Germanos, feuda foris ab Germanis per universam Europam progenuere.

OBSERVATIO
Antiquum «ius quiritium» feudale quoddam —
Nostratia feuda Homeri tempore.

[7] Tantum igitur abest ut mireris quod ius romanorum quiritium hoc et posteriore libro dixerim «ius quoddam fuisse feudale romanorum, quod feuda eadem ipsissima, qua apud nos sunt natura, fuerint aetate heroum. Quam ad rem confirmandam luculentissimus est Homeri locus, et tam disertis verbis conceptus, ut eruditi omnes prorsus caecutierint, qui eum hactenus inobservatum transmisere. Is est in Iliadis libro de legatione[1]; ubi Agamemnon, per Phoenicem, Diomedem Ulyssemque legatos, Achillem orat ut iram mitiget, sibique placatus, graecis, de summa rerum laborantibus, opem ferat; eique, inter cetera quae basilice profert, se tres filias habere ait; quam earum maxime optet, nuptum ei daturum pollicetur, et dotis nomine septem oppida pastoribus et opilionibus celebrata, qui eum ut deum alterum colent (en obsequium) et sub eius sceptro ipsi tributum pendent (en operarum praecium, quod nunc senioribus vassalli pendunt), eamque sibi habeat sine ulla dote coemptam. Haec certe nostrorum temporum feuda sunt, quae, nisi Homerus poetico oestro providerit, non aliunde quam ex clientelis oriri potuerunt.

Clientelas autem, ius omnium primarum gentium, et Germanorum praeter ceteros, a quibus feuda per Europam omnem diffusa sunt, per ea, quae in bis libris diximus, certo constati et Romulum clientelas in suam civitatem introduxisse, post Plutarchum omnes conveniunt.


  1. IX, 383 sgg. [Ed.].