Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/88

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
672
dissertatio tertia


[4] Bellum indicunt Iovi, quem affectant de caelo deiicere. At quodnam bellum cum love, quem errones impii nesciebant?

[5] Sequentes poetae hanc gigantum erronum impietatem, quia fulmine vieti sunt, bine errantes bellum fecere: quem errorem cetera, quae de gigantum bello narrant, falsa quidem, sed ex nostrae historiae veris consequuntur.

[6] Nani montes montibus imponunt. Ubi et fabulae partes perperam collocatae. Quam hyperbolem fabulae id verum fecit: quod, fulmine audito, gigantes, stimma religione perterriti, se in montanis lucis abdidere.

[7] Aquila Iovi gigantum bellum obnunciat — aquila Iovis nuncia ad homines per auspicia ab hominibus facta ad Iovem, —et aquila in eo bello Iovi ministrat fulmina. Composita duo potissima divinationis argumenta, nempe aquila et fulmen; sed id quoque etiam praepostere narratum. Nam gigantes, fulmine ab impia erronum vita deterriti, maiorum avium, quas «aquilas», ut alibi demonstravimus, prisci dixere, auspicia secuti, in lucos cum foemina quisque sibi auspicato capta concessere.

[8] Iupiter fulmine gigantes profligat. Nam fulmine eos ab impia erronum vita deterruit; et aquila et fulmine divinatio, et divinatione deorum religiones occiduis gentibus, graecis maxime latinisque, fundatae.

[9] Gigantes sub montibus consepulti. Quia, aquilas in submontanis, ubi sedes habent ac proinde nidos faciunt, secuti, quia omnes aves ad fontes nidificant, divino aquae perennis beneficio primo omnium accepto, in submontanis haesere.

[10] Gigantes sub montibus ignes evomunt. Qui submontanas incendere sylvas, in quas sive ador seu far severe. Ex horum numero Tytius cauti affixus — gigantes in montanis haerentes, — cui iecur ab aquila aeternuin voratur — qui acerrimis stimulis religionis perpetuisque stimulatur et pungitur.

[11] Homerus de gigantibus haec narrat in Polyphemo: