[12] Primum fuisse inhospitales. Nam, per montium lucos dispaiati, aliique ab aliis secreti, ut ipse quoque Homerus tradit, sua tantum curabant[1].
[13] Hinc, in admirationem feritatis, postea confictum humanis carnibus vesci[2]. Illud autem verum: naturae sponte natis victitasse; sed praepostere, cum id a gigantibus erronibus factum sit. Nam certis haerentes sedibus industria sibi fructus invenere et pasturam exercuisse, quam nos post agriculturam narravimus introductam.
[14] In uxores et filios habuisse potestatem[3]. Namque ii certas uxores et ex iis certas familias habuerunt, in quas patria exercebant imperia.
[15] Ex gigantum erronum impietate impium Polyphemum facit, ut, si eum incedat libido, cum love ipso gerere inimicitias sustineat[4]. Sed praeposteram arguit narrationem, quod vatem inter gigantes consenuisse ipse Polyphemus excaecatus memoret, qui sibi eum ab Ulysse casum cecinerat[5]. Quod significat et connubia et familias inter gigantes auspiciis et divinatione, ac proinde deorum religione, fundatas.
[16] Speluncas in montibus habitasse[6]. Quod sane verum.
[17] Fuisse monoculos[7]. Id ex lucis confictum; nam, ut in lucis aliqua ex parte caelum observarent auspicia capturi, alicubi delucarunt lucos. Et ita verum quod grammatici docenti «lucum» inde quod non luceat dictum; et tamen «lucum» a «luci», si ve ab ea parte qua luceret, appellatum. Posteriores poetae ex harum rerum ignoratione hos lucos veluti unos oculos gigantum frontibus affinxere.
[18] Ulyssem praeusta trabe Polyphemum excaecasse [8]. Haec sunt prima arma quibus primi gentium pugnarunt. Cum enim nondum ferri innotuisset usus, hastas igne acuebant; unde «praeustae sudes» celebre armorum genus barbaris mansit, ut romani historici passim memorant.