Haec pagina nondum emendata est
IV
[DE HOMERO EIUSQUE UTROQUE POEMATE]
In exornationem perpetuam capitis XII partis II
(pag. 378, n. 3).
DE POESEOS ORIGINE
[1] Sed, ut quae de poeseos origine hoc capite disseruimus, gravissime, quantum est, confirmemus, de Homero eiusque utroque poemate quaedam ad hanc rem plurimum facientia aliquanto curatius videamus.
DE HOMERI AETATE
[2] Quae ut constabiliantur universa, ante omnia est Homeri aetas definienda. Cumque apud graecos nulla inveniatur conscriptio poematis Homeri vetustior, ut scribit Iosephus primo libro Contra Apionem[1], quid nobis superest nisi ut Homeri aetatem Homero ipso probemus?
Homeri aetate omnia certamina olympica:
currus desultori, ludus annuii equester, lusus talorum.
currus desultori, ludus annuii equester, lusus talorum.
[3] Achilies in Patrocli funere[2] edit omnium certaminum genera, quae postea in ludis olympicis iain Immanissima Grae-