Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
676
dissertatio quarta


cia spectavit. Quin graeci heroes ad Troiani in desultoriis curribus pugnant; et proci apud Penelopem equestri annuii ludo exercentur[1], quae sunt egregiae dexteritatis specimina; iidemque colludunt talis[2], qui lusus graecos romanosque vel excultissimos detinebat.

Ars caelatoria, hortorum deliciae, aedium magnificentia.

[4] Iam ut taceam in aere, auro, argentove caelandi artem, et Alcinoi tum hortorum delicias, tum regiarum aedium magnificentiam[3], quae demus Platoni, oestro poetico Homerum in idea, sive, ut latini dicunt, genere quodam descripsisse.

Commercia externa.

[5] Commercia externa certe inter ipsos saltelli graecos non solum terra, sed mari quoque celebrata, ut Penelope doleat Telemachum errare commerciorum expertem[4]; et Eurialus phaeax Ulyssi, ignoto erroni, excusanti certamen, dicat eum non esse heroem, qui athleta non sit, sed navis magistrum, vecturae, viaticorum et lucri rapacis callidum[5].

Merces exoticae: ebur, purpura, thus arabicum, electrum,
byssus, vestes phrygiae, variae, suffibiatae.

[6J Procul dubio Homeri tempore exoticae merces foris ad graecos importatae, unde nota Homero ebur, purpura, thus arabicum, quo in Papho Veneris antrum odorum[6]; electrum, et ex electro gemmata monilia[7]; byssus arida tunica caepe tenuior[8]; vestes ex phrygio opere; vestes autem variae in usu phaeacibus[9], et inter procorum munera vestis dono danda

  1. Od., XVII, 168 [Ed.].
  2. Od., I, 107 [Ed.].
  3. Od., VI, 291 sgg.; VII, 85 sgg. e 112 sgg. [Ed.].
  4. Od., IV, 7 «sgg. [Ed.].
  5. Od., VIII, 158 sgg. [Ed.].
  6. Veramente, la grotta di Calipso: Od., V, 59-60 [Ed.].
  7. Od., XV, 459 [Ed.].
  8. Od., XIX, 232-3 [Ed.].
  9. Od., VI e VII, passim [Ed.].