[17] Sed quanti haec! cura idem Homerus narret Mercurium ad Ogygiam, Calypsus insulam, in Phoenicio mari sitam, difficillimum habuisse iter[1], quod litora vicina nulla essent, ubi in templis diis sacra fierent. Tarn longe graecis Phoenicii rriaris insula, ut nunc nobis America, videbatur? quod si Phoeniciain Homeri aetate graeci commearent, quae Homeri frons narrantis, eo deos, et quidem alatos, difficillimum habere iter? At Homerus fidem ab auditoribus promeret, cum Alcinous dicat Ulyssi, se ei navem daturum, qua in patriain reducatur, vel, si opus sit, Euboeam usque vecturam, «quam — inquit — qui viderunt, dicunt quam longissime sitam»[2]. Ex qua Alcinoi confessione longissima graecorum navigatio Homeri tempore erat a Phaeacia, sive Corcyra, Euboeam usque: quod iter Graeciam universam a mari describit; et tamen phaeaces dicit rei nauticae peritissimos[3], qui sine gubernaculo navigent.
[18] Ex quo loco bellissime demonstratur Homerus fuisse ex Graeciae parte magis occidua: cumque, inter alias satis multas graecas civitates, samii, apud Ciceronem in oratione Pro Archia[4] eum civem vindicent suum, et Samus in magis occidua Graeciae parte sit posita, Homerus est samiis adiudicandus. Atque inde est quod vicini Ulyssis potissimum, non Meneiai, non Diomedis, errores narret, et proximae Siciliae, Italiae, Phaeaciae historiis Odysseam exornet; neque graecos appellet «argivos» vel «pelasgos», nomina remotiorum graecarum gentium propria, sed «achivos», quod nomen postea proximis achaeis perniansit. Coniecturam adprobat mirutn gentis acumen, ex qua Pythagoras, italicae et graecanicae