Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
680
dissertatio quarta


vulgaribus sua poemata commissa reliquerit, sed, per cantus memoria cqnservata, diu post scripturae vulgari mandata sint, ut Iosephus loco superiore testatur.

HOMERI TEMPORE GRAECOS EXTERNARUM
GENTIUM IMPERITOS

[16] At enim Homerus saepe Oceanum «deorum parentem» appellat; et, ubi Achilles se, ex Thetide marina dea natum, praestantiori iactat origine quam Pelegonis, ex Axio flumine orti, dicit ab Oceano fluinina, fontes, profundos puteos originem ducere[1]; et narrat Ulyssem[2] in Aegypto eum Proteo marino nuinine luctasse, qui in omnium rerum formas convertebatur: quibus locis aquam rerum omnium principium ab aegyptiis didicisse satis aperte probare videtur. Item narrat Thoni uxorem aegyptiam Helenae nepente donasse[3]; narrat a Creta in Aegyptum iter esse, fíante Borea, quinque dierum, et inde Ulyssem ad Aegyptios delatum[4]; narrat postremo Thebas centum portarum, celebrem Aegypti urbem[5]; quae omnia confirmant Aegyptum Homero cognitam. Quin his ego addo Homerum memorare phoenices, a quorum rege[6] narrat muneribus ornatam Helenam; memorare Ethiopiam, et ubi Thetis Achilli dicit deos eo epulatum ivisse viginti dies[7], et ubi aethiopes in orientales et occidentales partitur[8]; in Menelai et Ulyssis erroribus memorare etiam Lybiam[9].

  1. Il., XXI, 184-99 lEd.].
  2. Veramente, Menelao: cfr. Od., IV, 455 sgg. [Ed.].
  3. Od., IV. 227 sgg. [Ed.].
  4. Od., XIV, 352 sgg. [Ed.].
  5. Il., IX, 382 sgg. [Ed.].
  6. Veramente, da una egizia di Tebe: Od., IV, 125 sgg. [Ed.].
  7. Il., I, 423-4 [Ed.].
  8. Od., I, 22 sgg. [Ed.].
  9. Od., IV, 85; XIV, 295 [Ed.].