basilicam aestatis tempore, sollemnitatem vespere reddituri, ad accendenda luminaria ignem minime reperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiverunt, in tantum alterutra ferri ac petrae collisione tardantes, ut tempus vespertinae sollemnitatis efflueret. At vir dei genibus humi fixis orabat attentius. Mox igitur in conspectu trium spiritualium, qui aderant tunc, virorum cereus, quem manu idem Sanctus Severinus tenebat, accensus est. Quo lucente sacrificio vespertini temporis ex more suppleto gratiae deo referuntur in omnibus. Quod factum licet memoratos, qui huic interfuere miraculo, celare voluerit, sicut multa magnalia, quae per illum divinis sunt effectibus celebrata, claritas tamen tantae virtutis occultari non potuit sed ad magnam fidem ceteros excellenter accendit.
XIV. Accidit etiam eiusdem loci quandam mulierem diuturno languore vexatam iacere seminecem, exsequiis iam paratis, cuius proximi maesto silentio voces funereas quodam fidei clamore presserunt et ante ostium cellulae sancti viri corpus iam paene exanime deposuere languentis. Videns itaque homo dei clausum aditum oppositione lectuli ait ad eos: 'Quidnam est, quod facere voluistis'? Responderunt: 'Ut oratione tua vitae reddatur exanimis'. Tunc ipse lacrimabundus: 'Quid', inquit, 'a parvo magna deposcitis? Agnosco me prorsus indignum. Utinam merear veniam pro meis invenire peccatis'. Et illi: 'Credimus', inquiunt, 'quod, si pro ea oraveris, reviviscet'. Tunc S. Severinus fusis ilico lacrimis in oratione prostratus est et muliere protinus assurgente allocutus est eos dicens: 'Nolite quicquam horum meis operibus applicare: hanc enim gratiam fidei vestrae fervor emeruit, et hoc fit in multis locis et gentibus, ut cognoscatur, quod unus sit deus, faciens in caelo et in terra prodigia, excitans perditos in salutem et mortuos vitae restituens'. Mulier vero sanitate recepta opus agrale die tertio iuxta morem provinciae propriis coepit manibus exercere.
XV. Quintanis appellabatur secundarum municipium Raetiarum, super ripam Danuvii situm; huic ex alia parte parvus fluvius, cui Businca nomen est, propinquabat. Is crebra inundatione Danuvii superfluentis excrescens nonnulla castelli spatia, quia in plano fundatum fuerat, occupabat. Ecclesiam etiam loci eius mansores extra muros ex lignis habuere constructam, quae pendula extensione porrecta defixis in altum stipitibus sustentabatur et furculis, cui ad vicem soli tabularum erat levigata coniunctio, quam, quotiens ripas excessisset, aqua superfluens occupabat. Quintanensium itaque fide S. Severinus illuc fuerat invitatus. Ubi, cum tempore siccitatis venisset, interrogat, cur tabulata nudatis obstaculorum tegminibus apparerent. Accolae respon-