Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina emendata est
16
VITA S. SEVERINI.

derunt, quod frequenti fluminis alluvione quicquid fuisset superstratum continuo laberetur. At ipse: 'Sternatur', inquit, 'tabulatis nunc in Christi nomine pavimentum, iam videbitis amodo fluvium caelesti iussione prohibitum'. Pavimento itaque perfecto ipse subter navi descendens accepta securi postes facta oratione percussit atque ad aquam fluminis venerandae crucis expresso signaculo dixit: 'Non te sinit dominus meus Iesus Christus hoc signum crucis excedere'. Ex illo itaque tempore, cum ex more fluvius crevisset in cumulos ambissetque viciniam, quam solebat, ita spatiis ecclesiae erat inferior, ut nunquam sancti patibuli signaculum, quod impresserat homo dei, prorsus excederet.

XVI. Accidit autem, ut castelli presbyter memorati admodum venerabilis, Silvinus nomine, moreretur, et cum in ecclesia feretro posito noctem psallentes duxissent ex more pervigilem, iam clarescente diluculo rogavit vir dei fessos presbyteros et diacones universos parumper abscedere, ut post laborem vigiliarum somno se aliquantulum recrearent. Quibus egressis homo dei ostiarium, Maternum nomine, interrogat, utrum omnes, ut dixerat, abscessissent. At illo respondente cunctos abisse: 'Nequaquam', ait, 'sed latet hic quaedam'. Tunc ianitor ecclesiae saepta secundo perlustrans nullum intra ea remansisse testatur. Verum Christi miles domino revelante: 'Nescio quis', ait, 'hic delitescit'. Tertio itaque diligentius perscrutans quandam invenit virginem consecratam locis se occultioribus abdidisse. Hanc ergo memoratus sic increpavit aedituus: 'Cur istic famulo dei posito tuam credideras potuisse latere praesentiam'? At illa: 'Pietatis', inquit, 'amor talia me facere persuasit: videns enim cunctos foras expelli cogitavi mecum, quod servus Christi invocata divina maiestate praesentem mortuum suscitaret'. Exeunte igitur memorata virgine homo dei cum presbytero et diacone ianitoribusque duobus in oratione curvatus oravit fletu largissimo, ut opus solitae maiestatis superna virtus ostenderet. Tunc orationem complente presbytero ita cadaver vir beatus alloquitur: 'In nomine domini nostri Iesu Christi, sancte presbyter Silvine, loquere cum fratribus tuis'. At ubi oculos defunctus aperuit, vix praesentibus homo dei tacere prae gaudio persuasit et denuo ad eum: 'Vis', inquit, 'ut rogemus dominum, ut te adhuc servis suis in hac vita condonare dignetur'? At ille ait: 'Per dominum te coniuro, ne hic diutius tenear et frauder quiete perpetua, in qua me esse cernebam'. Statimque reddita oratione quievit exanimis. Hoc autem factum ita S. Severini adiuratione celatum est, ut ante mortem eius non potuisset agnosci: ego tamen haec, quae retuli, Marci subdiaconi et Materni ianitoris relatione cognovi. Nam presbyter et diaconus, tanti testes miraculi, ante virum sanctum, cui iuraverant nulli se quod viderant prodituros, obisse noscuntur.

XVII. Talibus igitur beatus Severinus per Christi gratiam muneribus opulentus captivorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, ut paene