Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/14

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
18
VITA S. SEVERINI.

etiam quodam tempore ad eum videndum desideranter occurrit, cui sanctus obviam, ne adventu suo eandem civitatem praegravaret, egressus est, tantaque constantia regem est allocutus, ut tremere coram eo vehementius coeperit, secedensque suis exercitibus indicavit nunquam semet in re bellica nec aliqua formidine tanto tremore fuisse concussum. Cumque dei famulo daret optionem imperandi, quae vellet, rogavit doctor piissimus, ut, sibi potius praestaturus, gentem suam a romana vastatione cohiberet et captivos, quos sui tenuerant, gratanter absolveret. Tunc rex constituit, ut ex suis aliquem dirigeret ad opus maturius exsequendum, statimque missus Amantius diaconus e vestigio regem subsequitur eiusque pro foribus excubans multis diebus non potuit nuntiari. Cui re, pro qua directus fuerat, non peracta tristissimo revertenti apparuit quidam, effigiem sancti praeferens Severini, qui eum minaci compellatione perterritum sequi se iussit. Cumque pavens et concitus sequeretur, pervenit ad ianuam regis statimque dux ille praevius ex oculis mirantis evanuit. Verum regis internuntius diaconem, unde esset vel quid speraret, interrogat. Ille rem breviter insinuans oblatis regi receptisque remeavit epistolis. Dimissus igitur revexit fere septuaginta captivos, insuper promissionem regis gratam deferens, qua spopondit se, cum diligenter provinciam peragraverit, remissurum, quantus in eadem repertus fuisset numerus captivorum. Pro qua re postmodum S. Lucillus presbyter destinatus magnam miserorum copiam a captivitate revocavit.

XX. Per id tempus, quo romanum constabat imperium, multorum milites oppidorum pro custodia limitis publicis stipendiis alebantur. Qua consuetudine desinente simul militares turmae sunt deletae, cum limite batavino utcunque numero perdurante, ex quo perrexerant quidam ad Italiam extremum stipendium commilitonibus allaturi, quos in itinere peremptos a barbaris nullus agnoverat. Quadam ergo die, dum in sua cellula S. Severinus legeret, subito clauso codice cum magno coepit lacrimari suspirio, astantes iubens ad fluvium properanter excurrere, quem in illa hora humano firmabat cruore respergi, statimque nuntiatum est corpora praefatorum militum fluminis impetu ad terram fuisse delata.

XXI. Paulinus quidam presbyter ad S. Severinum fama eius excurrente pervenerat: hic in consortio beati viri dies aliquot remoratus, cum redire vellet, audivit ab eo: 'Festina, venerabilis presbyter, quia cito dilectionem tuam, populorum desideriis, ut credimus, obluctantem, dignitas episcopatus ornabit'. Moxque, remeante ad patriam, sermo in eum praedicentis impletus est. Nam cives Tiburniae, quae est metropolis Norici, coegerunt praedictum virum summi sacerdotii suscipere principatum.